da giada » 4 nov 2013, 16:15
attendi...
Imminebat dies. quo Maxentius imperium ceperat. qui est ad sextum kalendas novembris: et quinquennalia terminabantur. Commonitus est in quiete Constantinus. ut coeleste signum Dei notaret in scutis, atque ita praelium committeret. Fecit ut jussus est, et transversa X littera, summo capite circumflexo. Christum in scutis notat. Quo signo armatus exercitus capitferrum. Procedit hostis obviam sine imperatore, pontemque transgreditur Acies pari fronte concurrit. Summa vi utrinque pugnatur. Neque his fuga nota, neque illis. Fit in urbe seditio. et dux increpitatur. velut desertor salutis publicae. Tumque repente populus (Circenses enim natali suo edebat), voce subclamat. Constantinum vinci non posse.
Qua voce consternatus proripit se, ac vocatis quibusdam Senatoribus. libros Sibyllinos inspici jubet. in quibus repertum est, ilio die hostem Romanorum esse periturum. Quo responso in spem victoriae inductus procedit. in aciem venit. Pons a tergo ejus scinditur. Eo viso, pugna crudescit, et manus Dei supererat aciei. Maxentianus proterretur; ipse in fugam versus properat ad pontem. qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus, in Tiberim deturbatur.