da axen » 2 feb 2014, 18:03
il tantucci latino laboratorio Brevi spatio interiecto, hostes ex omnibus partibus, signo dato, ad proelium decurrunt, lapĭdes gaesaque in vallum conicientes. Nostri primo fortĭter repugnant et ubi castra, nudata defensoribus, premi videbantur, eo occurrunt et auxilium ferunt. Sed postea, quod diuturnitāte pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant; qua re a nostris propter paucitatem (= “a causa del loro scarso numero”) fiĕri nihil potĕrat. Cum iam amplius horis sex pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent, P. Sextius Baculus, primi pili centurio, et item C. Volusēnus, tribunus militum, ad Galbam accurrunt atque unam spem esse salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque, convocatis centurionibus, celeriter militibus imperavit ut paulisper intermittĕrent proelium seque ex labore reficerent, post, signo dato, ex castris erumpĕrent atque omnem spem salutis in virtute ponerent. Quod iussi sunt, faciunt ac subĭto omnibus portis eruptione facta, commutāta fortuna, eos qui in spem potiendorum castrorum venĕrant undique circumventos interficiunt da Cesare