da axen » 3 feb 2014, 9:46
Il tantucci laboratorio latino 2 numero 31 pagina 183 Cicerone Non sunt in senectute vires. Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus iis, quae non possunt sine viribus sustineri. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum officii aut omnino vitae munus exsĕqui possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudĭnis. Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentiā compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudĭnis, utendum exercitationibus modĭcis, tantum cibi et potiōnis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, menti atque animo multo magis; nam haec quoque extinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, sic ista senilis stultitia quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.