Sabino induce nei galli false aspettative di una facile

Messaggioda rebecca » 3 feb 2014, 12:09

Sabino induce nei galli false aspettative di una facile vittoria Cesare Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unellorum pervēnit. His praeerat Viridŏvix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coegerat; atque his paucis diebus Aulerci, Eburovīces Lexoviique, senatu suo interfecto, quod (sott. “essi”) auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seseque cum Viridovīce coniunxerunt. Magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenĕrat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris se tenebat, cum Viridŏvix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus nonnihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit, ut iam ad vallum castrorum hostes accedere audērent. Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato (dat. d’agente) dimicandum non esse existimabat.

rebecca

 
Risposte:

Messaggioda giada » 3 feb 2014, 12:14

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:10:54 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.