da axen » 20 feb 2014, 14:52
Sermo et Humanitas 2 pagina 297 numero 224 Petit honores Iulius Naso, petit cum multis, cum bonis, quos est difficile superare. Meretur meam curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non sane (non proprio) paterna amicitia (neque enim esse potuit per meam aetatem); solebat tamen adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum, verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ventitabat ad audiendos eos quos tunc ego frequentabam. Vir aliōqui clarus et gravis, et qui prodesse filio memoriā sui debeat (dovrebbe). Sed multi nunc in senatu sunt, quibus ignotus ille est; multi sunt, quibus notus, sed non nisi (soltanto) viventes reverentur. Quo magis (perciò) omissa gloria patris, in qua huic magnum ornamentum, sed gratia infirma est, ipsi enitendum, ipsi elaborandum est. Quod quidem semper sedulo (avv.) fecit: paravit amicos; (amicos) quos paravĕrat coluit; me ad amorem imitationemque delegit. Dicenti mihi sollicitus adsistit, adsidet recitanti; nascentibus (mentre ancora vengono elaborate) opusculis meis interest. Quibus ex causis exĭgo ut Romam venias et suffragio meo tuum iungas. Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire: ea est auctoritas tua ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum esse. Suscēpi candidatum et suscepisse me notum est: ego ambio, ego periclitor; in summa (in una parola), si datur Nasoni, quod petit, illīus honor (est); si negatur, mea repulsa est.