da eshain » 24 feb 2014, 21:58
coetidie praeter oculos nostros transeunt hominum notorum ignotorumque funera; nos tamen aliud agimus, et subitum id putamus esse quod nobis tota vita denuntiatur futurum esse.Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium: quae indignatur inde se extire quo admissa est precario. Quanto ille iustior, qui, nuntiata filii morte, dignam magno viro vocem emisit: " ego cum genui, tum moriturum scivi". Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem. Quid est enim novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? Alium alio tempore fata comprehendent; neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat.