le due fonti della divinazione - Cicerone

Messaggioda eshain » 29 apr 2015, 14:53

Populus Romanus quam multa genera divinationis complexus est!Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur esse et impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis quod neglectum ab iis videretur. Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur uno furente altero somniante furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora si quae ad rem publicam pertinere visa sunt a summo consilio neglecta sunt

eshain

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 29 apr 2015, 15:17

da che libro?

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 29 apr 2015, 15:38

Ti sarei grata se mettessi da che libro l'hai presa please

A seguito della tua richiesta ora la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:09:53 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.