da Carlito » 31 ago 2016, 15:12
Da Latino in Laboratorio pag.173 vers.135
Quis est qui malit in omnium rerum abundantia vivere sed neque diligere quemquam nec ab ullo diligi? Ita est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia: omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae est. Quis enim aut eum diligat quem metuat aut eum, a quo se metui putet? Si forte, ut fit plerumque, tyranni ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod ferunt Tarquinium dixisse exsulantem: tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset. At ut Tarquinii mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles: non enim solum ipsa Fortuna caeca est, sed interdum eos etiam efficit caecos, quos complexa est. Quid autem stultius est quam cetera parare, quae parantur pecunia, et amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, suppellectilem? Vita nam inculta et deserta ab amicis non potest esse iucunda.