da ScarfeisITA » 24 gen 2018, 12:13
Ho bisogno di aiuto per questa versione.Non so di che libro sia.È urgente
Roma firma et valida erat. Romani aedificia et templa extruebant, sed neque liberi neque feminae laboriosas eorum (traduci loro) operas mitigabant. Tum Romulus legatos ad vicina oppida mittit quia coniugium et amicitiam cupiebat. Nusquam legati Romani benigne salutantur: nam finitimi non solum Romanos spernebant, sed etiam potentiam novi oppidi timebant. Itaque Romulus ludos parat et ad spectaculum finitimos atque eorum (traduci loro) feminas filiasque invitat. Sabini quoque conveniunt et intenti erant in ludos, cum (quando) Romani eorum filias dolo comprehendunt. Clamant Sabini sed sine armis defendere puellas non possunt (traduci "possono"+infinito), et irati in patriam revertunt. Itaque propter iniuriam bellum sumunt contra Romanos et Romam appropinquant. Tum feminae magna audacia in media pugna accurrunt, viros Romanos protegunt, concordiam conciliant. Inde viri odium et inimicitiam deponunt, ex Romanis et Sabinis unus populus exsistit.
- Allegati
-