il nuovo latino a colori p 390 n 18

Messaggioda Ospite » 27 mar 2018, 12:00

Le frasi da tradurre sono dalla 1 alla 12

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitentem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. 2. P. licinius Crassus proconsul complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter corripuit. Ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex senatus consulto postea restituti sunt.3. P. Scipio Africanus, legatus ad Antiochum missus, Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, conlocutus est, ut metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. 4.Helvetii reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. 5.Phaedra, Minois filia, Thesei uxor, Hippolytum privignum suum adamavit; tamen eum non potuit ad suam perducere voluntatem. 6. Succedit Romulo Numa Pompilius. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit. 7.Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse cum multis equitibus usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. 8.Quintius Flaminius consul adversus Philippum feliciter pugnavit et fugatum coegit in regnum reverti. Ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, vexavit. 9.Gracchus tribunus plebis in Capitolio ab optimatibus occisus est et inter alios, qui in eadem seditione occisi erant, insepultus in flumen proiectus. 10.Cn. Fulvius proconsul cum exercitu ab Hannibale ad Herdoneam caesus est. Meliore eventu ab Claudio Marcello consule adversus eundem ad Numistronem pugantum est. 11.P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem matris deum, vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit. Idemque Boios Gallos victos in deditionem accepit, de his triumphavit. 12.Fulminum ipsorum plura genera traduntur. Quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae umida, non urunt, sed infuscant. 13.Ipse Scipio, dum gravi morbo implicitus est, rebellantes Hispaniae populos coegit in deditionem venire. 14.Ita sunt isti nostri divites: si quid bene facias levior pluma est gratia.
Allegati
IMG_0049.JPG
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 27 mar 2018, 12:55

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:03:35 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.