da Martina277279 » 28 ago 2018, 9:53
L'utilità del platano
Viator, quia olim solIs calore longaque via fessus erat, in vIcinum nemus apud flumen accedit et sub ampla platano accumbit: ita, quiete et densa frondium umbra, defatigata corporis membra recreabat. Paulo post oculos ad platanum convertiti homo nullas bacas sed solum frondes videbat, ergo exclamat: "O infructuosa arbor, nullam ergo utilitatem nec hominibus nec animalibus praebes!" Tum arbor viatori respondit: " Iniqua mercede beneficia mea rependis et ingratus es: nam sub ramis et frondibus meis nunc recubas et post durum opus tuum opaco frigore corporis vires reficis. Itaque ego nullas bacas gigno, magnani tamen utilitatem hominibus praebeo, et viatores aestate umbram meam magna voluptate requirunt".
De Lacedaemoniorum disciplina
Sparta clarum Lacedaemoniorum oppidum erat, situm in Peloponneso. Lacedaemonii in oppido habitabant; Hilotae autem, Lacedaemoniorum servi, in agris. Hilotae agros colebant, Ucedaemonii contra nec agriculturae nec mercaturae incumbebant, sed solum armorum exercirio. Parva et modesta tecta aedificabant, litteras ac divitias spernebant, duram castrorum vitam probabant, bella non timebant Nec solum viri vitam asperam ducebant, sed etiam pueri. Lacedaemonii enim liberos severa disciplina educabant Pueri numquam in otio erant; paulum litterarum studiis incumbebant, multum autem ludis gymnìcis et armis: ita pericula et incommoda suscipere discebant. Ob duram virorum ac puerorum disdplinam Lacedaemonii adversariorum copìas fere semper vincebant.Non so pag e numero