da BadBlackQueen » 13 set 2018, 13:36
Interdum parva pecunia optabilior videtur quam maximae divitiae vel ingentissimi thesauri et pauperum vita beatior quam divitum aut regum esse potest, quia pauperes non saevos latrones, non rapinas, non naufragia vel hostium incursiones timere debent. Gyges, ditissimus Lydiae rex, olim Apollinem Delphicum interrogavit num (se) ipse (proprio lui) felicissimus omnium mortalium esset. Respondit Apollo: «Aglaus Prophidius te felicior est». Hic (Questi) erat Arcadum pauperrimus, qui parvum praedium maximo labore colebat neque umquam a terminis sui agelli discesserat, parvuli ruris fructibus contentus. At Apollo tam modestam vitam optabiliorem quam divitum regnum iudicavit. Securius erat enim pauper tugurium magnificentissima regia, quam hostes semper invadere poterant. Optabilior erat vel modestissimus agellus, timoris vacuus, quam amplissima Lydiae arva.
Mi servirebbe la traduzione di questa versione di pg. 113 es. 59 di so tradurre, grazie
- Allegati
-