La legge dei Gracchi

Messaggioda Ospite » 17 set 2018, 12:21

Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumantariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis vitam ageret? Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut, senatu regente provincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant. Nam et a senatu in equitum translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti rei publicae aerarium exhauriebat; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et tum relictas sibi a maioribus sedes aetate et hereditario iure possidebant?

Versione latino di Floro
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 17 set 2018, 12:32

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:01:52 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.