da Timpbarb » 10 nov 2018, 13:41
Prometheus Iapeti filius primus luto virs fingit. Postea Vulcanus pulchram feminae formam creat. Feminae Minerva animam dat, ceterique dii multos alios mundos prebent: ergo primam feminam Pandoram nominant. Pandora in coniugium datur Epimetheo fratri; indi gignitur Pyrrha. Cura dea fluvium olim percurrit et videt cretosum lutum, tollit ac luto virum fingit. Impetrat deinde animum ab Iove. Cura virum creaturam declarat suam, sed Iuppiter intercedit: animus vitam gignit, ergo vir ab Iove revera creatur. Surgit autem Terra et dicit: "Lutus autem meus est: ergo etiam vir!" Saturnus, antiquus et aequus deus, controversiam iudicat: animam post exitum Iovi spectat, Terrae autem corpus, quia luto fingitur. Cura tandem prima virum fingebat: ergo vir semper curis cruciatur. nova creatura autem homo vocatur, quia misera humo creabatur.
Traduzione latino italiano Si richiede traduzione es 18 pag 85 il mio latino grazie
- Allegati
-