da Timpbarb » 16 nov 2018, 14:52
Es 28 pag 488 il mio latino grazie Traduzione latino italiano
P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad Romae oppugnationem venturum esse. Cum in malis sicut ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentatium mulierum, tum Q. Fabius Maximus censit equites expeditos et Appia et Latina via mitti, qui obviis referant quae fortuna consulum atque exercituum sit; ubi copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Patres autem videre debebant, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducant, custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant ex urbe exire quemquam (alcuno) cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. (da Livio)
- Allegati
-