da Pgiuly » 30 dic 2018, 9:48
il libro è tantucci il mio latino laboratorio 1 pagina 171 esercizio 17 tradurre questa versione
Mira erat in Graecia poetarum laus; ideo magnus numerus poetarum florebat. Ceterorum poetarum gloriam superat Homerus cuius carmina gaudii causa erant viris et mulieribus, iuvenibs et senibus. Recitabantur enim in foris et in locis publicis quia auditoribus et gloriae et morum et sapientiae exempla praebebant. Alexander Magnus, Macedonum rex, Homeri carmina semper legebat. Nunc Homeri opus apud cunctas terrarum nationes notum est et viris doctis iucundum semper erit. Olim non solum in Graecia sed etiam in Italia et in Sicilia clarum erat Pindari nomen, multorum Siciliae regum et tyrannorum amici, multarum civitatum hospitis. Pindarus enim athletarum victorias in ludis publicis canebat: praecipue Olimpiadum victores celebrabat, sed etiam deorum hominumque gesta narrabat et orationis genus elatum atque magnificum est.
- Allegati
-