da Gaia » 9 feb 2019, 11:06
Monaco,Glyptothek versione latino
Iuno, Vesta Diana et Minerva Romanae deae sunt. Iuno et Vesta a matronis et puellis coluntur, quod familiarum patronae sunt et feminas adiuvant. Diana silvarum et ferarum dea et in umbrosis silvis feras sagittis agit. Multarum dearum adhuc aras et statuas marmoreas videmus. Dianae statua magnam copiam sagittarum gerit, tunicam albam et succinctam induit. Minerva dea sapientiae et prudentiae est et poetas protegit. Minerva etiam pugnarum dea est; nam Minervae statuae galea et lorica sunt. Iuno, Diana, Minerva et Vesta etiam a Graecis coluntur, sed a Graeciae incolis appellantur Hera, Artemis, Athena et Hestia. Etiam dea Fortuna ab Italiae incolis invocatur, cum undas magnis scaphis secant: nautae enim oras maritimas et insulas longinquas petunt et mercaturam exercent. Itaque Fortunae tutelam quaerunt et ira deae victimis placatur.
- Allegati
-