da Ospite » 10 apr 2019, 13:11
Stupide iniziative di Eliogabalo - Versione Il mio latino laboratorio
Elagabalus in euripis vino plenis navales pugnas exhibuisse fertur et elephantorum quattuor quadrigas agitavisse, dirutis sepulchris quae obsistebant, et iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo ad privatum spectaculum. Serpentes collegisse narratur eosque subito ante lucem, cum solet populus ad ludos convenire, effudisse ut omnes terrerentur. Ebrios amicos saepe in cubiculo claudebat in quod servi iubebantur subito leones et leopardos nocte immittere et miseri, expergefacti, plerique terrore exanimati esse traduntur. Saepe convivis folles pro accubitu sterni iussit eosque reflari ita ut plerumque convivae sub mensis invenirentur prandentes. Convivis saepe cereos vel ligneos cibos exhibebat ita ut illa viderentur similia eis cibis, quibus ipse cenabat. (da Lampridio)