da Ospite » 8 mag 2019, 13:17
avrei bisogno della versione di latino intitolata la maledizione del cavallo
.... magnitudine inusitata, cervice ardua, colore puniceo, flora et comanti iuba. Tamen fama erat eos, qui talem equum possidebant, cum omni domo, familia fortunisque suis ad ruinam perventuros esse. Itaque tradunt primum illum Cnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse. Dicunt eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syriam venientem, fama istius equi adductum, Argos devertisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed notum est ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse. Mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassius, qui Dolabellam obsederat, abduxit. Cassius postea, fuso exercitu suo, e vita decessit. Hinc proverbium de hominibus calamitosis venit: «Ille homo habet equum Seianum». (da Aulo Gellio)