da Ospite » 22 mag 2019, 14:18
Versione latino da Sallustio Continua la requisitoria di Catone
.... Inter bonus et malus discrimen nullum
omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum (E non c'è da meravigliarsi): ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam (rimasto sguarnito) rem publicam. Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra, imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscìte Cethegi adulescientiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabino Statilio Caepano loquar? Undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.