da Ospite » 26 mag 2019, 9:44
Carthaginiensibus erat quidem ingens terror, et credebant Scipionem, circumferentem arma, cum omnes finitimos raptim perdomuisset, ipsam Carthaginem repente adgressurum esse. Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque ea, quae diutinae obsidioni tolerandae necessaria sunt, ex agris convehebat. Rara mentio est pacis, mentio frequentior legatorum mittendorum ad Hannibalem arcessendum; pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubet ad opprimendam stationem navium apud Uticam incaute agentem; (dicebant) forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, Romanos oppressuros esse. In hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent.