Dura et laboriosa in agris agricolarum vita est

Messaggioda Ospite » 14 lug 2019, 6:23

traduzione
........ agricolae enim industriosi sunt: glebas scindunt, agros colunt, terram arant, adunca falcula spicas secant, capellas et agnas, vaccas cum vitulis pascunt. Dum vilici in agris mira cum sollertia laborant, feminae operas domesticas curant, lanam faciunt, mensam parant. In areis gallinae et columbae sunt; ab agricolis beluae fugantur. In areis sunt etiam procerae fagi et populi, frugiferae mali et piri. Agricolae cum filiis et filiabus in parvis casis habitant, et agricolarum filiae statuas dearum sertis spiceis magna laetitia coronant. Cum est bruma, agricolarum opera cessat; post cenam agricolae et finitimarum villarum accolae apud flammam sedent; iucundae fabulae narrantur a feminis: fabulis enim vitae curae levantur, familia advenaeque delectantur. Aspera autem et misera est vita agricolarum qui in aridis terris vivunt.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 14 lug 2019, 6:34

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-20 06:59:09 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.