da Ospite » 9 set 2019, 9:24
traduzione in italiano versione latino Expedite plus Pagina 276 versione 65
Rei publicae prodesse non potest id quod aequum non est, neque umquam utilitatem aequitati praeferre debemus. Imperium cum scelere gloriam non habet, opes utiles esse non poterunt cum infamia. Olim Lucius Sulla ab Asiae civitatibus pecuniam accepit et ex senatus consulto eas ab omnibus tributis liberavit. Post paucos annos senatus, Lucii Philippi hortatu, rursus civitatibus vectigalia imposuit neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, reddidit. Id vero imperio nostro res admodum turpis est: plus igítur valet piratarum fides quam senatus (fides)! «At sic vectigalia aucta sunt;» – aliquis dicere poterit – «senatus sententia igitur utilis fuit». Sed imperium nostrum in civium gloria et in sociorum benevolentia consistere (debet), non omnibus gentibus odio et infamia esse debet. Male se gessit etiam Cato, qui aerarium vectigaliaque nimis acriter defendebat, sociis beneficia negabat; male se gessit etiam Curio, qui causam Transpadanorum aequam iudicabat, sed ei obsistebat, quia rei publicae perniciosam putabat.da Cicerone
- Allegati
-