Servus doctus prima vespera domino suo fabulam narrare solet. Sed hodie dominus

Messaggioda Ospite » 1 dic 2019, 17:00

Servus doctus prima vespera domino suo fabulam narrare solet. Sed hodie dominus prae multis curis somnum capere non potest et multas fabulas flagitat. Servus fabulas narrat sed parvas: dormire enim cupit. Dominus autem propter insolitam insomniam iterum fabulam postulat : “Serve piger, multis verbis domino tuo narra!”. Servus sic incipit: “Agricola in agro thesarum magno cum gaudio invenit et mille agnos emit. Tum navicula sua agnos transportare incipit; sed navicula parva est et quattuor agnus tantum portare potest. Itaque quattuor agnos transportare incipit”. Hic servuus negotiis suis diurnis defatigatus somnum capit. Tum dominus servum suum excitat: “Fabulam tuam, nunc, fini!” Et servus: “Rivus magnus est, navicula autem parva et agni mille sunt: ergo dum agricola agnos suos transportat, nos tranquille dormire possumus.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 2 dic 2019, 8:37

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 11:35:44 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.