da KaZe1943 » 8 apr 2021, 16:03
1. Hannibal Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in insidias inductum sustulit, M.Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo Interfecit (Nep.)
2. Rex Iuba cum ommibus copiis insequebatur et VI milium passuum intervallo ab Saburra consederat. (Ces.)
3. Caesar acie triplici conlocata, legione X VIIIIque dextro cornu, XIII et XIIII sinistro oppositis, legione V in quarta acie, quinis cohortibus contra elephantos conlocatis, circum milites concursans animos eorum excitabat. (Ces.)
4. Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri se posse sunt confisi, musculum peds LX longum ex materia bipedali facere insituerunt.
5. Non facile erat nonagesimum iam (Hieroni) agenti annum, circumsesso dies, noctescque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam (Liv.)
6. Metelli filius contubernio patris in Africa militabat, annos natus circiter viginti. (Sall.)
- Allegati
-