La frode degli allobrogi

Messaggioda Ospite » 15 dic 2017, 5:42

Latino a colori 1 pagina 393 numero 25

Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Roucillus et Aecus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque agros in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Illi universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi. Caesar illos secreto castigavit monuitque ut ex sua amicitia omnia expectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. At illi discendere ab nobis et novum temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt: nam ad Pompeium transierunt.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 15 dic 2017, 9:47

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-23 10:09:55