da Ospite » 29 ago 2018, 9:58
Bello punico secundo Marcellus, Romanorum dux, magno exercitus ingentique classe Syracusas, magnam divitemque Siciliae urbem obsidebat, sed adversdus navalem hostium apparatum. Achimedes, peritus mathematicarum artium atque inventor mirabilis, multa et varia bellica tormenta invenerat, quae in urbis moenibus disposuerat ut Syracusani et in hostium naves, quae procul ab urbe erant, saxa ingentia emittere possent et eas (naves), quae propiores («più vicine») erant, crebris telis repellerent Naves autem, quae ad moenia accedebant, ferrea manu tollebantur atque in saxa proiciebantur. Ut cives sine ullo periculo tela in hostes
ingerere possent, Archimedes in urbis moenibus multa angustaque foramina aperuerat: itaque saggiittis per ea coniectis («scagliate») ex occulto Romani vulnerabantur. Tertio obsidionis anno Marcellus consul Syracusas universis viribus terra marique oppugnavit et denique expugnavit, Archimedes necopinatam mortem invenit. Nam Marcellus, qui eius famam bene noverat militibus suis ut ei parcerent imperavit, sed Archimedes a milite, qui eum non agnoverat, occusus est.
Verba manent per tradurre
P. 63 n. 10
il bonus adulescens
Archimede e la seconda guerra punica
- Allegati
-