da La dea della terra » 11 set 2018, 9:52
“Procri” pagina 466 n 39 il Latino a colori 1
Procris Pandionis filia erat, quam Cephalus Deionis filius habuit in coniugio. Cum autem Cephalus matutino tempore in montem venisset. Aurora Tithoni coniunx eum vidit atque adamavit petitque ab eo concubitum. Quod cum Cephalus negavisset, quod Procri fidem dederat, Aurora eum monuit eandem fidem fortasse Procrin non habere. Ita Aurora commutava eum in hospitis figuram, atque ei munera speciosa dedit, quae Procri donaret. Cum Cephalus sub hospitis specie domum venisset, Procris primum obstitit, denique vero munera accepit et cum eo concubuit. Tunc eum Aurora specie hospitis privavit. Cum Procris Cephalum vidisset, flagitium suum agnoscens, profugit in Cretam insulam, ubi Diana erat. Cum Diana eam conspexisset, dixit: «Mecum virgines sunt, tu virgo non es; abes et recede de coetu». Sed Dianae Procris indicavit casus suos et se ab Aurora deceptam esse.
II
Itaque Diana misericordia tacta Procri dal iaculum suum et canem Laelapem et iubet eam cum Cephalo venatu contendere. Procris venationis habitu ad Cephalum venit eumque provocat. Qui ut vidit tantam potentiam canis atque iaculi esse, petit a muliere iaculum et canem, non aestimans coniugem suam esse. Sed Ma negare incipit. Regni quoque partem Cephalus promittit; Ma negat. «Quod viri mulieribus dant, id mihi da». Ille, qui amore iaculi et canis incensus sit, promittit se daturum. Cum ii in thalamos venerint, Procris tunicam levai et ostendit se uxorem eius esse. Cephalus munera accipit et cum coniuge redit in gratiam. At postea Procris, adhuc Auroram timens, matutino tempore Inter virgulto delitescit, ut Cephalum observare possit. Cum Cephalus virgulto moveri vidit, iaculum inevitabile mittit, quod Procrin interficit.
- Allegati
-
-