da Ospite » 22 ott 2018, 6:58
Avrei bisogno di questa versione di latino dal libro didici
In litteris veteribus memoria extat, quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; neque hoc immerito aestimatum [est]: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis de omnium terrarum imperio decertatum [est]. Eius rei specimen est in illis utriusque populi verbis factisque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quibus, utrum vellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut missum esse existimarent. Carthaginienses responderunt sese neutrum eligere, sed eos, qui adtulissent, posse relinquere utrum mallent: hoc sibi pro electo futurum esse.