da Ospite » 25 apr 2019, 19:50
La solitudine del saggio... Nullum hominem apud se recipiebat, neque ulluscivis ad epulas eum invitabat quia Diogenes dieta ac facta ceterorum irridere solebat. Interdum tamen taedium philosophum affìciebat quia aetatem solitariam gerebat. Olim, dum tristis cenat, alacrem murem huc illuc cursitantem ac panis miculas de mensa deiectas colligentem conspicit. Primum philosophus mentem advertit ad animai hilare ac nullum aliud bonum petens; deinde, suam tristem aetatem ponderans, subridet exclamatque: "Hic sorex, Atheniensium nec societatem nec sermones cupiens parvo contentus est; tu autem, Diogenes, quamquam philosophus atque sapiens es, doles quod solus vivis?". Statim animum refacit et posthac expers omnis anxietatis suam solitudinem tolerans laetam vitam agit.
la solitudine del saggio versione latino
- Allegati
-