versione Le Ragioni del Latino 1 Pagina 449 n. 963 - Povertà degna di stima

Constat nullum fuisse servum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac virilis disciplina.

Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem concordiam constituit, publico funere sepultus est: nam ille pauperrimus mortuus erat. Atilius Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum Romanorum scripsit mercenarium suum discessisse et ab eo desertum esse agellum.

Opportune senatus statuit illum agrum publice curare: sic Regulus colonum habuit populum Romanum.

Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater. Defuit Scipioni dos, Regulo mercenarius, Menenio funus, Zenoni servus: illis autem populus semper summos tribuit honores.

CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-11-12 14:07:01