Chi non sa fare, insegna...

Cum Hannibal, Carthagine expulsus, Ephesum ad Antiochum venisset exsul, invitatus est ab hospitibus suis, ut philosophum illum Peripateticum Phormionem audiret; cumque is se velle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de re militari.

Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret.

Hic Poenus libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed neminem qui magis quam Phormio deliraret umquam vidisse. Neque, mehercule, iniuria; quid enim aut adrogantius aut loquacius hoc fieri potuit? Graecus homo, qui numquam hostem, numquam castra viderat, praecepta de re militari dare volebat Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certaverat.

Hoc mihi facère omnes isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur; quod enim experti non sunt, id docent ceteros.

Annibale, espulso da Cartagine, quando giunse (essendo giunto) ad Efeso presso Antioco come esule, fu invitato dai suoi ospiti, ad ascoltare Formione quel famoso filosofo peripatetico; e questi avendo detto di desiderarlo, si dice che l'uomo facondo parlò per alquante ore in merito al dovere del comandante e all'arte militare. Allora, tutti gli altri, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:09