Diffidenza del tiranno Dionigi

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, qui servitute oppressam tenuit civitatem.

Is traditur fuisse vir acer et industrius, maleficus tamen natură et iniustus; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videtur miserrimus fuisse. Is enim, cum abundaret et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, credebat eorum nemini, sed quibusdam convěnis et feris barbaris corporis sui custodiam committebat.

Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Tantus timor eum tenebat ut, ne tonsōri collum committeret, tondere filias suas docuerit: ita sordido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant barbam et capillum patris. Cum praeterea duas uxores haberet, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia perscrutaretur antea.

Et cum fossam latam cubiculări lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idem, cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex alta turre solebat. (Versione tratta da Cicerone)

Dionisio, che tenne la città oppressa dalla schiavitù fu tiranno dei siracusani per trentotto anni. Si tramanda che costui fu un uomo duro e abile, tuttavia d'indole malefica e ingiusto; di conseguenza sembra a tutti coloro che osservavano la verità che fosse molto misero.

Questi infatti, di familiarità dei coetanei sia della consuetudine dei parenti, non credeva a nessuno di costoro, ma affidava la guardia del proprio corpo ad alcuni stranieri e ai feroci Barbari...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:09