La bellezza in dono

Fuit olim Lacedaemone, ut Herodotus narrat, puella admodum foeda: parentes eius, nobiles et clari origine, eam intra domesticos muros coercebant et ex oculis hominum amovebant.

Nutrix igitur, parentum dolore et puellae deformitate commota, hoc remedium excogitavit: puellam pannis involvit occulteque eam gestavit ad Helenae templum. Helena enim pulcherrima erat ex omnibus mulieribus et, ob suam pulchritudinem, dea putabatur.

Nutrix in templo deposuit puellam et his verbis deam oravit: "Tu, pulchra dea, aspice comis hanc puellam et subvěni ei eiusque parentibus!". Id per multos menses fecit; olim ad nutricem accessit pulchra mulier - dea ipsa erat- et dixit: "Ostende quod celas!". Nutrix primum se opposuit, deinde obtemperavit.

Dea puellam aspexit, permulsit et exclamavit: "Haec pulcherrima erit ex omnibus Lacaenis!". Ex eo tempore puella mutare coepit et cum nuptiis matura fuit nobili et claro viro nupsit.

Una volta ci fu a Sparta, come Erodoto narra, una fanciulla molto brutta: i suoi genitori, di origine nobile e famosa la rinchiudevano nelle mura domestiche e la sottraevano agli occhi degli uomini.

Dunque la nutrice, spinta dal dolore dei parenti e dalla deformità della fanciulla, escogitò questo rimedio: avvolse la fanciulla con delle bende e di nascosto la condusse al tempio di Elena...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:25