Pelope e Ippodamìa

Oenomaus rex, cui Evaretes nupserat, procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nemini dabat in coniugium, quod Oenomao oraculum suaserat ut a genero mortem caveret.

Itaque, cum complures eam uxorem ducere vellent, certamen constituit, pollicitus se filiam daturum esse ei, qui secum quadrigis certavisset victorque exisset. Is enim equos aquilone velociores habebat; monuit autem ei, qui victus esset, moriendum esse. Multis interfectis, cum Pelops Tantali filius venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum, qui Hippodamiam in uxorem petiverant, paenitere eum incepti sui coepit, regis crudelitatem timens.

Itaque Myrtilo, aurigae eius, persuasit regnumque ei dimidium promisit, si se adiuvaret. Fide data, Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt.

Pelops cum victor cum uxore domum rediret, Myrtilo fidem praestare noluit eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. ...(CONTINUA)

Il re Enomao, che Evarete aveva sposato, generò Ippodamia, una fanciulla di straordinaria bellezza, che non dava in sposa a nessuno, perché l'oracolo aveva persuaso Enomao a stare in guardia dalla morte da parte del genero.

Pertanto, dato che parecchi volevano sposarla, organizzò una gara, garantendo che avrebbe concesso la figlia a colui, che avesse gareggiato con lui con la quadriga e fosse risultato vincitore.

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:28:09