Romolo mette fine alla guerra contro i Sabini

Romanis bellum Sabini indixerunt multoque id maximum bellorum fuit. Sp. Tarpeius Romanae arci praeerat.

Eius filia, virgo Tarpeia, forte sacris extra moenia aquam petitum iverat et ei obviam Tatius, Sabinorum rex, venit. Tatius Tarpeiam auro corrumpit ut armatos in arcem accipiat. Sabini accepti eam obrůtam armis necavēre, ut omnes arcem vi captam esse putarent. Tenuere arcem Sabini; postero die Romanus exercitus inter Palatinum Capitolinumque collem instructus est. Principes utrimque pugnam ciebant, a Sabinis Mettius Curtius, a Romanis Hostius Hostilius.

Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius cecidit, confestim Romana acies fusa est. Ad veterem portam Palati Romulus, arma ad caelum tollens, dixit: "Iuppiter, tuis avibus monitus, hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde armati huc tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam siste.

Hic ego tibi templum Statori Iovi voveo, ut monumentum sit posteris servatam urbem esse tua praesenti ope". (Versione tratta da Livio).

I Sabini dichiararono guerra ai Romani e per molto questa fu la più importante tra le guerre. Sp. Tarpeio presidiava la rocca romana. La figlia di costui, la fanciulla Tarpea, era andata per caso fuori dalle mura a cercare l'acqua per i sacrifici e Tazio, il re dei Sabini, le andò incontro. Tazio corruppe Tarpeia con l'oro a ricevere gli armati nella rocca.

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:48