Sogni premonitori (I)

Hannibal, qui non tantum vigilans, sed etiam in somnis hostilis imperio nostro fuit, hausit enim omen proposito et votis suis conveniens.

Imaginem enim in somnio vidit: missus erat ei excelsus extra mortalem speciem iuvenis, ut eum duceret contra Italiam. Carthaginiensis, cum primo ex monitu tenuisset iuvenis vestigia, nullam in partem deflexis oculis, mox impulsus est humani ingenii voluntate ut prohibita scrutaret:

post se respiciens, animadvertit immensae magnitudinis serpentem, proterentem concitato impetu omnia quae obvia fuerant, postea magno cum caeli fragore nimbos erumpentes et lucem repente involutam tenebris.

Cum adtonitus deinde magna voce quaereret ut tale monstrum ac portentum explicaretur sibi, sic dux respondit: «Italiae vides vastitatem: proinde sile et cetera permitte fatis».

Annibale, che non fu ostile al nostro impero soltanto vigilando, ma anche nei sogni, trasse infatti a proposito il presagio e convenendo ai suoi voti. Vide infatti nel sogno un'immagine: gli era stato inviato un giovane eccelso fuor di misura dall'aspetto mortale, per condurlo contro l'Italia....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:05:14