Terribili presagi per un destino ineluttabile

Non sinit nos de se silentium agere M. Crassus, qui inter gravissimas Romani imperii iacturas numerari debet, plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus.

Ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. Qua de causa pullum ei forte traditum sit paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat, ostendi non potest: certe, cum hoc vidissent, maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alăcri adcurrere debebant.

Aquilarum altera vix convelli a primo pilo potuit, altera, aegerrime extracta, in contrariam ac ferebatur partem se ipsa convertit. Cn. etiam Pompeium Iuppiter abunde monuerat ne cum C. Caesare belli fortunam temptare contenderet: exeunti a Dyrrachio agmini eius adversa fulmina primum iactans, examinibus apium signa obscuravit, subită iam tristitiā implicatis militum animis, postquam ab ipsis altaribus hostiae confugerant.

Cur invictae leges necessitudinis non permiserint eius pectus, alioquin procul amentiā, prodigia ista perpendere iusta aestimatione, non licet humanis cognoscere. Itaque, dum illa omina elevat, omnia bona et ornamenta, quae ab ineunte adulescentia usque ad invidiam contraxerat, spatio unius diei confregit.

M. Crasso non permette che noi facciamo silenzio su di sé, che deve essere annoverato tra le gravissime perdite dell'Impero Romano, abbattuto dai moltissimi e evidentissimi colpi dinanzi alla così grande catastrofe degli avvertimenti divini.

Era in procinto di condurre da Carre l'esercito contro i Parti. Per tale ragione gli sarebbe stata consegnata per caso una divisa militare scura, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:22