Traiano, optimus princeps
Successit imperatori Nervae Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis quam clara.
Imperator autem apud Agrippinam in Gallia factus est. Rem publicam ita administravit ut omnibus principibus merito proferatur et propter eius in gubernando civilitatem et fortitudinem in pugnando. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis quam ampliatum fuerat, fines longe lateque diffudit.
Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam, Decebălos victo, subēgit et provinciam fecit. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causā frequentans vel aegrotantes vel festis diebus convivia cum iisdem indiscreta vicissim habens, neminem senatorum laedens, nihil iniustum agens, semper liberalis in cunctos.
Post ingentem igitur gloriam domi bellique quaesitam, a Perside rediens, apud Seleuciam obiit. (Versione tratta da Eutropio).
All'imperatore Nerva successe Ulpio Crinito Traiano, nato nella Spagna dell'Italica, da una famiglia antica più che famosa. In verità diventò imperatore presso Agrippina in Gallia. Amministrò lo stato in modo tale da emergere meritevolmente su tutti i principi sia per la sua civiltà nel governare sia per il coraggio nel combattere...(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?