Usanze agricole e funerarie degli Egizi

Cultores Aegypti regionum multum a ceteris differunt. Fimo obliti mortuos lugent, nec cremare eos aut fodere fas putant, verum eos, arte medicatos, intra penetralia collocant.

Mortuos feris vel avibus relinquere illic inhumanum est, eosque colére atque a temporis animalium e iniuriis defendere mos est. Regum memoriam immensis monumentis conservare decorum putant: item et esse et videri gratissimi ob beneficia ab iis accepta perpetuo ita cupiunt.

Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera illae umeris, hi capitibus accipiunt. Cibos palam et extra tecta sua capiunt. Colunt multorum animalium effigies atque magis ipsa animalia.

Multa eorum, cum morbo aut forte exstincta sunt, sepelire ac lugere sollemne est. Apis populorum omnium numen est et ei est figura bovis, nigris maculis insignis et cauda linguaque dissimilis aliorum. (Versione tratta da Pomponio Mela)

I coltivatori delle regioni dell'Egitto differiscono molto da tutti gli altri. Spalmando i morti di fango piangono, pensano che non sia lecito cremarli o scavarli, veramente, medicati con arte, li collocano all'interno dei luoghi più appartati...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:45