Vicende di un triumviro

M. Antonius cum Octaviano adulescentulo et M.Lepido triumvir erat et sub suo imperio Asiam provinciam obtinebat.

Antonius autem, quia Cleopatram, reginam Aegypti, amabat, nuptam suam Octaviani sororem repudiabat. Contra Parthos etiam bellum gerebat ac primis proeliis Parthos vincebat, pestilentia tamen eius copiae laborabant et, quia a Parthis profligabantur, non sine ignominia recedebant.

Deinde M.Antonius in Romanos bellum gerebat, quia regina Cleopătra etiam Romae regnare optabat. Sed ab Augusto clara pugna apud Actium, locum in Epiro, fundebatur. Inde sine copiis revertebat in Aegyptum et se gladio interimebat. Cleopătra, quoniam ob suam imperii avaritiam Romanorum poenas timebat, sibi colubram admittebat et eius veneno atrociter absumebatur.

Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano addebatur regebaturque a C.Cornelio Gallo, amico eius. (Versione tratta da Eutropio)

M. Antonio era triumviro con il giovinetto Ottaviano e M.Lepido e sotto il suo impero otteneva la provincia dell'Asia. Antonio in verità, dato che amava Cleopatra, la regina dell'Egitto, ripudiava la sua sposa sorella di Ottaviano....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:55:17