da stemar64 » 21 apr 2011, 21:11
Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam Romano exercito procedit, colles locosque magis idoneos pugnando prior occupat. Milites Romani autem in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loco importuno occupando maturum esse. "Censeo" inquit "si rem servare vis, faciendum esse ut quadringentos aliquos milites ad illum locum editum asperumque ire iubeas, eumque ut occupent imperes; ubi hostes profecto id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praemittentur; fortissime pugnabunt atque illi omnes quadringenti sine dubio obtruncabuntur. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus, facultatem habebis educendi exercitus ex illo loco iniquo. Nulla alia salutis via est." Consul respondit tribuno: "Sed cui isti milites quadringenti ad eum locum ducendi erunt?" "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis, ego hanc tibi et reipublicae animam do". Consul tribuno gratias laudesque agit. Sic tribunus et quadringenti ad mortem proficiscuntur.
versione latino Gellio
e altra
nullos mortales peiores iudico quam philosophos qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt;...
FINE : quomodo probare possint sua esse monstrabo: faciant quae dixerint.i veri filosofi mettono in pratica quanto insegnano agli altri
avrei bisogno della traduzione di queste 2 versioni di latino: i veri filosofi mettono in pratica quanto insegnano agli altri (seneca)
l'eroismo di un tribuno (gellio). Grazie