Insequens annus Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis

Messaggioda Ospite » 3 mag 2019, 16:53

versione latino dal libro Latino a colori i Romani sconfiggono gli ausoni
Insequens annus Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis. Ausones Cales urbem incolebant; Sidicinis finitimis arma coniunxerant; unoque proelio duorum populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga tutior fuit. Nec tamen omissa eius belli cura patribus fuit, quia totiens iam Sindicini aut moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. Itaque omni ope patres adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent; collega additus est Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum est ab consulibus ut extra sortem Corvi ea provincia esset. Ipse exercitum victorem a superioribus consulibus accepit et ad Cales urbem, unde bellum ortum erat, profectus est: hostes ab superioris etiam certaminis memoria pavidos clamore atque impetu primo fudit et moenia ipsa oppugnare est adgressus. Et milites quidem scalis succedere ad muros cupiebant et eos ascendere; Corvus, quia id arduum erat, labore militum potius.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 3 mag 2019, 17:00

traduzione in corso...

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 4 mag 2019, 10:12

L'anno seguente fu famoso per una guerra degli Ausoni piuttosto nuova/singolare che ragguardevole. [...]Egli stesso prese dai consoli precedenti l'esercito vincitore e alla città di Cale, dove la guerrera sorta la guerra, avendo sconfitti al primo impeto i nemici già pavidi per la memoria della rotta precedente, si diede a battere le stesse mura. E tale era l'ardore dei soldati che già volevano mettere le scale sui muri e superarle. Corvo poiché ciò era difficile volle eseguirlo piuttosto con fatica dei soldati.
[center]
[/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:58:44 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.