Conservando renovare pag 134 n 8 e n 9

Messaggioda William » 24 apr 2019, 10:17

Esercizio numero 8
Galli desperatis rebus, statuerunt ex urbe profugere. 3. Tantus gemitus, subito obortus, animos omnium [qui aderant] commovit. 5. Pompeius, cohortatus milites suos, [ne dimicandi occasionem omitteret,] proelium commisit. 4. Hannibal [captivos vinctos in castra reduci] iussit. 5. Laelius cum equitatu etv incto Syphace Cirtam, [quae non longe aberat,] se contulit. 6. Omnes cives [qui convenerant] Domitium, productum in publicum, minaces circumsistunt. 7 Caesar, arbitratus [Gallos cito adventuros esse,] castra apud flumen posita commutavit. 8. Alexander moriens anulum de digito detractum Perdiccae tradidit. 9. Mucius Scaevola, in hostium castra ingressurus, iuravit [se, rege Porsena interempto, ad suos rediturum]. 10. Siculi, a Verte omni modo vexati, Romam questum venerunt. 11. Civitas Romana incredibile memoratu est [quantum brevi tempore creverit], 12. Pompeius, orituram procellam timens, se portu tenebat. 13. Miles, in domum Archimedis quasdam figuras geomentricas contemplantis irrumpens, eum [quisnam esset] interrogavit. 14. Placuit militibus [qui pro patria pugnantes occiderunt] [monumentum fieri magnificentissimum]. 15. Scurrilia dictu verba honestum hominem non decent. 16. Mulier Samaritana ex urbe egressa erat aquam a fonte pro­pinquo haustum.


Esercizio 9

1. Dìdo in Africam venisse centum triginta quattuor annis ante Romam conditam, atque ibi Aeneam, Troia fugientem et novam patriam quaerentem, in hospitium accepisse traditur. 2. Plerique Sullani - horribile dictu! - largius patrimonio suo usi, rapinas et latrocinia sperantes, civile bellum optabant. 3. Ait Aristoteles animalia cibos pestiferos sumptu, quamvìs exurientia sint, natura duce non gustare. 4. Hieme redeunte plurima avium genera ad calidiores regiones avolant, solis tepores quaestum, atque, vere ineunte, ad nostras oras redeunt, in quibus ova pariant atque novam progeniem gignant. 5. Cum ad Curium, apud focum sedentem, ingens auri pondus Samnites adtulissent, repudiati et ad castra sua remissi sunt. 6. Cneius Pompeius, ex Urbe profectus, ad legiones contendit, quas, a Caesare acceptas, in Apulia hiematum miserat. 7. Athenienses, non rogati, sponte sua incolis insularum auxilium tulerunt contra venientem Persarum regem. 8. Nanctus hominem idoneum, Caesar per eum epistulam Pompeio mittit, colloquium de pace petiturus.

Libro: conservando renovare
pagina 134 numero 8-9
Allegati
conservando renovare pagina 134.jpg
image.jpg
William
 
Risposte:

Messaggioda giada » 24 apr 2019, 14:42

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-23 21:09:42 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.